dum pudeat, tamen approbantur, idque non a vulgo
modo, verum etiam a religionis professoribus. Quid
jam, nonne eodem fere pertinet, cum singulae regi¬
ones suum aliquem peculiarem vindicant divum, cum¬
que in singulos singula quaedam partiuntur, singulis
suos quosdam culturae ritus attribuunt, ut hic in
dentium cruciatu succurrat, ille parturientibus dexter
adsit, alius rem furto sublatam restituat, hic in nau¬
fragio prosper affulgeat, ille gregem tueatur: atque
item de caeteris. Nam omnia percensere longissimum
fuerit. Sunt qui singuli pluribus in rebus valeant,
praecipue Deipara ”) virgo, cui vulgus hominum plus
prope tribuit quam filio.
12) Sic Imperator Justinianus latine reddidit @coréxos in Cod. I.
1, 6 De veneratione Virginis Deiparae pluribus egit E. in Responsi¬
one ad Albertum Pium, Tom. IX. p. 1163.
Verum ab his Divis quid tandem petunt homines
nisi quod ad stultitiam attinet? Agedum inter tot
anathemata !), quibus templorum quorundam parietes
omnes, ac testudinem ipsam refertam conspicitis,
vidistisne unquam, qui stultitiam effugerit, qui vel
pilo sit factus sapientior? Alius enatavit incolumis.
Alius ab hoste perfossus, vixit. Alius e praelio,
pugnantibus caeteris, non minus feliciter quam fortiter
aufugit. Alius in crucem subactus, favore Divi cujus¬
1) ’Avéôyuæ est Deo (Dis) dicatum donarium, ’Avéfeua apud Ec¬
clesiasticos scriptores excommunicatio sive sacrorum interdictio.