negociator aliquis, aut miles, aut judex, abjecto ex
tot rapinis unico nummulo, universam vitae Lernam ")
semel expurgatam putat, totque perjuria, tot libidi¬
nes, tot ebrietates, tot rixas, tot caedes, tot impos¬
turas, tot perfidias, tot proditiones existimat velut
ex pacto redimi, et ita redimi, ut jam liceat ad no¬
vum scelerum orbem de integro reverti. Quid autem
stultius iis, imo
quid felicius, qui
septem illis sa¬
crorum psalmo¬
rum versiculis
cotidie recitatis,
plusquam sum¬
mam felicitatem
sibi promittunt?
Atque hos ma¬
gicos versiculos
daemon quispi¬
am, facetus qui¬
dem ille, sed fu¬
tilis magis quam
callidus,- Divo
Bernardo creditur indicasse, sed arte circumventus
miser !). Et haec tam stulta, ut meipsam propemo¬
10) Ad. I. 3, 27 (P. 122 D) agitur de „Lerna malorum”.
11) Apud Bernardum, Claraevallensium abbatem primum, patrem
ac doctorem Ecclesiae ({ 1153), Daemon iactasse fertur se scire septem
versiculos ex Psalmis Davidicis, quibus cottidie recitatis non posset non
ire in caelum. Enuntiare cum nollet, ,,Nihil agis”, inquit Bernardus,
sscottidie enim totum Psalterium legam, in quo tui quoque versus insint
necesse est”.