OCR Output

79

phaleris ac bullis religiosissime adornatum tantum
non adorant ac subinde novo quopiam munusculo
demerentur, per hujus aeream galeam dejerare plane
regium habetur. Nam quid dicam de iis, qui sibi
fictis scelerum condonationibus ê), suavissime blandi¬
untur, ac purgatorii spatia veluti clepsydris metiuntur,
saecula, annos, menses, dies, horas, tanquam e tabula
mathematica, citra ullum errorem dimetientes *). Aut
de iis qui magicis quibusdam notulis ac preculis ,
quas pius aliquis impostor, vel animi causa, vel ad
quaestum excogitavit, freti nihil sibi non pollicentur,
opes, honores, voluptates, saturitates, valetudinem
perpetuo prosperam, vitam longaevam, senectam viri¬
dem, denique proximum Christo apud superos con¬
sessum, quem tamen nolint, nisi admodum sero
contingere, hoc est, cum hujus vitae voluptates invi¬
tos eos ac mordicus retinentes, tamen deseruerint,
tum succedant illae coelitum delitiae. Hic mihi puta

8) Animadvertendum hic agi de Indulgentiis, quas vocabant, iisque
fictis, quales bullis ad quaestum factis circumlatae agrestibus et im¬
peritis venibant. De quibus quid sentiret E. omnium maxime patet
ex Exomologesi (Tom. V. p. 167 E) ,,Ego ut nolim in totum damnare
Pontificias relaxationes, ita tutius arbitror, plenam delictorum remissi¬
onem a caritate et a Christi misericordia sperare, quam a diplomatibus
humanis”.

9) „Quidam emptitiis diplomatibus promittunt securitatem ab Igni
Purgatorio sed vereor ne hoc sit non sublevare aegrotum sed os subli¬
nere morituro” cet. De Praep. ad mortem Tom. Ve pi 3105.

Nonnihil fidei E. his tribuit, modo non a fio impostore (oxymoron
haud inficetum) proficiscantur.

.„In precaminibus magicis voces quaedam ne ab iis quidem qui
eas pronunciant intellectae, efficaces tamen esse creduntur” cet. Mil.

Chr. Enchir. Tom. V. p. 9 B.