OCR
rog mer 80 negociator aliquis, aut miles, aut judex, abjecto ex tot rapinis unico nummulo, universam vitae Lernam ") semel expurgatam putat, totque perjuria, tot libidines, tot ebrietates, tot rixas, tot caedes, tot imposturas, tot perfidias, tot proditiones existimat velut ex pacto redimi, et ita redimi, ut jam liceat ad novum scelerum orbem de integro reverti. Quid autem stultius iis, imo quid felicius, qui septem illis sacrorum psalmorum versiculis cotidie recitatis, plusquam summam felicitatem sibi promittunt? Atque hos magicos versiculos daemon quispiam, facetus quidem ille, sed futilis magis quam callidus,- Divo Bernardo creditur indicasse, sed arte circumventus miser !). Et haec tam stulta, ut meipsam propemo 10) Ad. I. 3, 27 (P. 122 D) agitur de „Lerna malorum”. 11) Apud Bernardum, Claraevallensium abbatem primum, patrem ac doctorem Ecclesiae ({ 1153), Daemon iactasse fertur se scire septem versiculos ex Psalmis Davidicis, quibus cottidie recitatis non posset non ire in caelum. Enuntiare cum nollet, ,,Nihil agis”, inquit Bernardus, sscottidie enim totum Psalterium legam, in quo tui quoque versus insint necesse est”.