OCR
79 phaleris ac bullis religiosissime adornatum tantum non adorant ac subinde novo quopiam munusculo demerentur, per hujus aeream galeam dejerare plane regium habetur. Nam quid dicam de iis, qui sibi fictis scelerum condonationibus ê), suavissime blandiuntur, ac purgatorii spatia veluti clepsydris metiuntur, saecula, annos, menses, dies, horas, tanquam e tabula mathematica, citra ullum errorem dimetientes *). Aut de iis qui magicis quibusdam notulis ac preculis , quas pius aliquis impostor, vel animi causa, vel ad quaestum excogitavit, freti nihil sibi non pollicentur, opes, honores, voluptates, saturitates, valetudinem perpetuo prosperam, vitam longaevam, senectam viridem, denique proximum Christo apud superos consessum, quem tamen nolint, nisi admodum sero contingere, hoc est, cum hujus vitae voluptates invitos eos ac mordicus retinentes, tamen deseruerint, tum succedant illae coelitum delitiae. Hic mihi puta 8) Animadvertendum hic agi de Indulgentiis, quas vocabant, iisque fictis, quales bullis ad quaestum factis circumlatae agrestibus et imperitis venibant. De quibus quid sentiret E. omnium maxime patet ex Exomologesi (Tom. V. p. 167 E) ,,Ego ut nolim in totum damnare Pontificias relaxationes, ita tutius arbitror, plenam delictorum remissionem a caritate et a Christi misericordia sperare, quam a diplomatibus humanis”. 9) „Quidam emptitiis diplomatibus promittunt securitatem ab Igni Purgatorio sed vereor ne hoc sit non sublevare aegrotum sed os sublinere morituro” cet. De Praep. ad mortem Tom. Ve pi 3105. Nonnihil fidei E. his tribuit, modo non a fio impostore (oxymoron haud inficetum) proficiscantur. .„In precaminibus magicis voces quaedam ne ab iis quidem qui eas pronunciant intellectae, efficaces tamen esse creduntur” cet. Mil. Chr. Enchir. Tom. V. p. 9 B.