360 Heliopoli, in urbe Aegypti, post crudelissimos cruciatus a patre
cervices abscisas esse memoriae proditum est, quem ipsum re perpe¬
trata fulmine ictum interiisse perhibent. Vulgo B. tueri creditur a
tonitribus fulguribusque et in eius tutela sunt tormenta, unde pulveris
pyrii cella navium longarum apud Francogallos audit Sainte-Barbe.
Cf. Ench. M. Chr. 1. 1. „Alius Barbarae aut Georgio certas preculas
admurmurat, ne in manus hostiùm veniat.”
5) Diocletiano imperante in Syria episcopum fuisse et Formiis, in
urbe Campaniae, mortuum esse volunt, qua urbe a Sarracenis capta
ossa Caietam translata sint. Auxilium eius imploratur in quibusdam
morbis et doloribus: idem invocatur a nautis Neapolitanis, Formianis ,
Caietanis, aliis, facula super navim apparente, quam prisci Helenam
nuncupabant, ipsi vero Sant-Elmum vocare didicerunt (Act. S. I.
p. 219). — Ab hoc Sancto et alio, Desiderio, praenomina Erasmus
accepit — nomen ei fuit Rogerii — neque fides habenda fabulae a
D. Baudio fictae, nostro sermone eum Geert Geertsz (Gerardum Gerardi)
appellatum fuisse. Vide quae hac de re disputavi in ,,Rotterd. Jaar¬
boekje” IL p. 43, Francogallice versa a L. Paul Delinotte in ,,Bulletin
du Bibliophile”, 1878, p. 105, et Germanice a L. Sieber in ,,Biblio¬
graphie und Literarische Chronik der Schweiz”, 1878, N°. 3 et 4.
Cf. Progr. litt. Gymn. Erasm., 1881, p. 7.
6) Nemo est qui ignoret hunc sanctum equitem cum dracone decer¬
tantem, qui a. d. 23 Apr. 303 ob fidem Christianam Nicomediae a
Diocletiano morte multatus est. Ratio cur hic Herculis cognomine
insigniatur, in promptu. Est enim effictum ex illo Herculis labore,
quo Hydram Lernaeam vicit.
7) Presbyter Ostiensis vel Portuensis, qui post varios errores ad
Christianam fidem redierat, sub Decio, vel Valeriano, sicut alter
Hippolytus — adnotasse satis sit inveniri proverbium „Hippolytum
imitabor”, Ad. IIT, 6, 65 (P. 861 B) de iis adulescentibus, qui statuis¬
sent pure casteque vivere — ab exterritis equis discerptus est. Ceterum
in ipsis „Actis Sctorum” Id. Aug. duo tresve memorantur.