OCR
78 lutarit, sit incolumis e praelio rediturus, aut si quis Erasmum 5) certis diebus, certis cereolis, certisque preculis convenerit, brevi sit dives evasurus. Jam vero Georgium etiam Herculem *) invenerunt, quemadmodum et Hippolytum 7) alterum. Hujus equum 360 Heliopoli, in urbe Aegypti, post crudelissimos cruciatus a patre cervices abscisas esse memoriae proditum est, quem ipsum re perpetrata fulmine ictum interiisse perhibent. Vulgo B. tueri creditur a tonitribus fulguribusque et in eius tutela sunt tormenta, unde pulveris pyrii cella navium longarum apud Francogallos audit Sainte-Barbe. Cf. Ench. M. Chr. 1. 1. „Alius Barbarae aut Georgio certas preculas admurmurat, ne in manus hostiùm veniat.” 5) Diocletiano imperante in Syria episcopum fuisse et Formiis, in urbe Campaniae, mortuum esse volunt, qua urbe a Sarracenis capta ossa Caietam translata sint. Auxilium eius imploratur in quibusdam morbis et doloribus: idem invocatur a nautis Neapolitanis, Formianis , Caietanis, aliis, facula super navim apparente, quam prisci Helenam nuncupabant, ipsi vero Sant-Elmum vocare didicerunt (Act. S. I. p. 219). — Ab hoc Sancto et alio, Desiderio, praenomina Erasmus accepit — nomen ei fuit Rogerii — neque fides habenda fabulae a D. Baudio fictae, nostro sermone eum Geert Geertsz (Gerardum Gerardi) appellatum fuisse. Vide quae hac de re disputavi in ,,Rotterd. Jaarboekje” IL p. 43, Francogallice versa a L. Paul Delinotte in ,,Bulletin du Bibliophile”, 1878, p. 105, et Germanice a L. Sieber in ,,Bibliographie und Literarische Chronik der Schweiz”, 1878, N°. 3 et 4. Cf. Progr. litt. Gymn. Erasm., 1881, p. 7. 6) Nemo est qui ignoret hunc sanctum equitem cum dracone decertantem, qui a. d. 23 Apr. 303 ob fidem Christianam Nicomediae a Diocletiano morte multatus est. Ratio cur hic Herculis cognomine insigniatur, in promptu. Est enim effictum ex illo Herculis labore, quo Hydram Lernaeam vicit. 7) Presbyter Ostiensis vel Portuensis, qui post varios errores ad Christianam fidem redierat, sub Decio, vel Valeriano, sicut alter Hippolytus — adnotasse satis sit inveniri proverbium „Hippolytum imitabor”, Ad. IIT, 6, 65 (P. 861 B) de iis adulescentibus, qui statuissent pure casteque vivere — ab exterritis equis discerptus est. Ceterum in ipsis „Actis Sctorum” Id. Aug. duo tresve memorantur.