OCR Output

a

75

neque laborum, neque impensarum unquam pigeat,
miroque ingenio semper aliquid excogitant, quo sese
denuo fallant, sibique ipsis gratam faciant impostu¬
ram, donec absumptis omnibus, non sit quo jam
fornaculam instruant. Non desinunt tamen jucunda
somniare somnia, caeteros pro viribus ad eandem
felicitatem animantes. Cumque jam prorsus omni spe
destituuntur, superest tamen una sententia, abunde
magnum solatium,
In magnis et voluisse sat est 5).

Ac tum vitae brevitatem incusant, ut quae magnitu¬
dini negotii non suffecerit 5). Porro aleatores non¬
nihil addubito num in
nostrum collegium sint
admittendi. Sed tamen
stultum omnino ridicu¬
lumque spectaculum est,
X aA N quoties videmus nonnul¬
ESN Ÿ los usque adeo addictos,
5 i ut simul atque strepitum
talorum audierint, proti¬
nus illis cor saliat, palpi¬
tetque. Deinde cum sem¬
per illiciente vincendi spe omnium facultatum nau¬
fragium fecerint, in aleae scopulum illisa nave, non
paulo formidabiliorem Malea 7), vixque nudi emerse¬

S) Prop. Ili 10, 6.

6) Sen. de brev. vit. I. 3. Satis longa vita et in maximarum rerum
consummationem large data est, si tota bene collocaretur.

7) Eadem fere in Colloq inter Eusebium et alios, Tom. I. pag. 736 C,
ubi ,,Impegimus in scopulum quavis Malea periculosiorem” et 3,5 copulus