OCR
a 75 neque laborum, neque impensarum unquam pigeat, miroque ingenio semper aliquid excogitant, quo sese denuo fallant, sibique ipsis gratam faciant imposturam, donec absumptis omnibus, non sit quo jam fornaculam instruant. Non desinunt tamen jucunda somniare somnia, caeteros pro viribus ad eandem felicitatem animantes. Cumque jam prorsus omni spe destituuntur, superest tamen una sententia, abunde magnum solatium, In magnis et voluisse sat est 5). Ac tum vitae brevitatem incusant, ut quae magnitudini negotii non suffecerit 5). Porro aleatores nonnihil addubito num in nostrum collegium sint admittendi. Sed tamen stultum omnino ridiculumque spectaculum est, X aA N quoties videmus nonnulESN Ÿ los usque adeo addictos, 5 i ut simul atque strepitum talorum audierint, protinus illis cor saliat, palpitetque. Deinde cum semper illiciente vincendi spe omnium facultatum naufragium fecerint, in aleae scopulum illisa nave, non paulo formidabiliorem Malea 7), vixque nudi emerse S) Prop. Ili 10, 6. 6) Sen. de brev. vit. I. 3. Satis longa vita et in maximarum rerum consummationem large data est, si tota bene collocaretur. 7) Eadem fere in Colloq inter Eusebium et alios, Tom. I. pag. 736 C, ubi ,,Impegimus in scopulum quavis Malea periculosiorem” et 3,5 copulus