rantur, illis cinnamomum videri. Deinde quae suavi¬
, quoties fera lanianda est? Tauros et verveces
humili plebi laniare licet, feram nisi a generoso secari
nefas. Is nudo capite, inflexis genibus, gladio ad id
destinato, neque enim quovis idem facere fas est,
certis gestibus, certa membra, certo ordine religiose
secat. Miratur interim perinde ut in re nova, cir¬
cumstans tacita turba, tametsi spectaculum hoc plus
millies viderit. Porro cui contigerit e bellua non¬
nihil gustare, is vero existimat, sibi non parum nobi¬
litatis accedere. Itaque cum isti assidua ferarum in¬
sectatione atque esu nihil aliud assequantur, nisi ut
ipsi propemodum in feras degenerent, tamen interea
regiam vitam agere se putant. Et his simillimum
genus eorum, qui insatiabili aedificandi studio flagrant
nunc rotunda quadratis, nunc quadrata rotundis 3)
permutantes. Neque vero finis ullus, neque modus,
donec ad extremam redactis inopiam, nec ubi habi¬
tent, nec quid edant, supersit. Quid tum postea?
Interim annos aliquot summa cum voluptate perege¬
runt. Ad quos mihi quidem proxime videntur accedere,
qui novis et arcanis artibus, rerum species vertere
moliuntur, ac terra marique quintam quandam essen¬
tiam venantur *), Hos adeo lactat mellita spes, ut
3) Mart. IX. 46 et Hor. Ep. I. 1, 100.
4) Tàv wéumtyy odefavy Pythagoreorum respicit. Vid. Interpretes ad
Hor. C. IL 13, 16. De vocabulo ,,essentia”, cuius iam Ciceronem
locupletem auctorem putat, consulendus Seneca in Ep. LVIII. 6. Al¬
cumisticae artis, in quam multi insaniebant, imposturam lepidissime
irrisit in Colloquiis inter Philecoum et Lalum (Tom. I. p. 752 F) at¬
que inter Iriden et Misoponum (p. 758 D) habitis, unde omnia ad
hanc rem pertinentia petere licet.