rint, quosvis potius fraudant quam victorem, ne
scilicet viri parum graves habeantur. Quid cum senes
jam et caecutientes, vitreis etiam oculis lusitant *)?
Postremo cum jam justa chiragra contudit articulos,
vicarium etiam mercede conducunt, qui pro se talos
in pyrgum mittat °)? Suavis quidem res, nisi quod
hic ludus plerumque solet in rabiem evadere, jamque
ad Furias, non ad me, pertinere.
plurimorum infamis exitiis, Latine dicitur 2/4”. Cf. Ad. II 3, 46
(P. 537 F) Maleam legens quae sunt domi, obliviscere.
8) Coll. 1. 1. p. 732 F, Quid tibi vis cum tuis vitreis oculis, fasci¬
nator? — Oculi, quod sciam, vi¢vei apud veteres nusquam memorantur.
9) Omnia haec ex Hor. Sat. IL 7, 15, Zyrgum substituit TÄ Ai¬
mum. Latine dicuntur #wrricula et fritillus.
Caeterum illud hominum genus haud dubie totum
est nostrae farinae 1) qui miraculis ac prodigiosis gau¬
dent mendaciis, vel audiendis vel narrandis, nec ulla
satietas talium fabularum, cum portentosa quaedam,
de spectris, de lemuribus, de larvis, de inferis, de
id genus milibus miraculorum commemorantur: quae
quo longius absunt a vero, hoc et creduntur luben¬
tius, et jucundiore pruritu titillant aures ?). Atque
haec quidem non modo ad levandum horarum tae¬
1) Pers. Sat. V. 115 cl. Ad. IIL 5, 44 (P. 839 C).
2) Philopseudes s. Incredulus respicitur, qui est in quattuor Luciani
dialogis a Thoma Moro, cui hic libellus dedicatus est, in Latinum
versis. Vid. Opera omnia, Francof. ad M. et Lipsiae 1689, p. 266.