OCR
74 rantur, illis cinnamomum videri. Deinde quae suavi, quoties fera lanianda est? Tauros et verveces humili plebi laniare licet, feram nisi a generoso secari nefas. Is nudo capite, inflexis genibus, gladio ad id tas destinato, neque enim quovis idem facere fas est, certis gestibus, certa membra, certo ordine religiose secat. Miratur interim perinde ut in re nova, circumstans tacita turba, tametsi spectaculum hoc plus millies viderit. Porro cui contigerit e bellua nonnihil gustare, is vero existimat, sibi non parum nobilitatis accedere. Itaque cum isti assidua ferarum insectatione atque esu nihil aliud assequantur, nisi ut ipsi propemodum in feras degenerent, tamen interea regiam vitam agere se putant. Et his simillimum genus eorum, qui insatiabili aedificandi studio flagrant nunc rotunda quadratis, nunc quadrata rotundis 3) permutantes. Neque vero finis ullus, neque modus, donec ad extremam redactis inopiam, nec ubi habitent, nec quid edant, supersit. Quid tum postea? Interim annos aliquot summa cum voluptate peregerunt. Ad quos mihi quidem proxime videntur accedere, qui novis et arcanis artibus, rerum species vertere moliuntur, ac terra marique quintam quandam essentiam venantur *), Hos adeo lactat mellita spes, ut 3) Mart. IX. 46 et Hor. Ep. I. 1, 100. 4) Tàv wéumtyy odefavy Pythagoreorum respicit. Vid. Interpretes ad Hor. C. IL 13, 16. De vocabulo ,,essentia”, cuius iam Ciceronem locupletem auctorem putat, consulendus Seneca in Ep. LVIII. 6. Alcumisticae artis, in quam multi insaniebant, imposturam lepidissime irrisit in Colloquiis inter Philecoum et Lalum (Tom. I. p. 752 F) atque inter Iriden et Misoponum (p. 758 D) habitis, unde omnia ad hanc rem pertinentia petere licet.