OCR
76 rint, quosvis potius fraudant quam victorem, ne scilicet viri parum graves habeantur. Quid cum senes jam et caecutientes, vitreis etiam oculis lusitant *)? Postremo cum jam justa chiragra contudit articulos, vicarium etiam mercede conducunt, qui pro se talos in pyrgum mittat °)? Suavis quidem res, nisi quod hic ludus plerumque solet in rabiem evadere, jamque ad Furias, non ad me, pertinere. plurimorum infamis exitiis, Latine dicitur 2/4”. Cf. Ad. II 3, 46 (P. 537 F) Maleam legens quae sunt domi, obliviscere. 8) Coll. 1. 1. p. 732 F, Quid tibi vis cum tuis vitreis oculis, fascinator? — Oculi, quod sciam, vi¢vei apud veteres nusquam memorantur. 9) Omnia haec ex Hor. Sat. IL 7, 15, Zyrgum substituit TÄ Aimum. Latine dicuntur #wrricula et fritillus. CAPUT KT Caeterum illud hominum genus haud dubie totum est nostrae farinae 1) qui miraculis ac prodigiosis gaudent mendaciis, vel audiendis vel narrandis, nec ulla satietas talium fabularum, cum portentosa quaedam, de spectris, de lemuribus, de larvis, de inferis, de id genus milibus miraculorum commemorantur: quae quo longius absunt a vero, hoc et creduntur lubentius, et jucundiore pruritu titillant aures ?). Atque haec quidem non modo ad levandum horarum tae1) Pers. Sat. V. 115 cl. Ad. IIL 5, 44 (P. 839 C). 2) Philopseudes s. Incredulus respicitur, qui est in quattuor Luciani dialogis a Thoma Moro, cui hic libellus dedicatus est, in Latinum versis. Vid. Opera omnia, Francof. ad M. et Lipsiae 1689, p. 266.