juga) voluptate delibutum reddit. Atqui hunc mentis
errorem ceu magnum quoddam Deorum munus, ad
Atticum scribens, optat Cicero "), nimirum quo tan¬
torum malorum sensu carere posset. Neque perperam
sensit Argivus ille, qui hactenus insaniebat, ut totos
dies solus desideret in theatro ridens, plaudens , gau¬
dens, quod crederet illic miras agi tragoedias, cum
nihil omnino ageretur, cum in caeteris vitae officiis
probe sese gereret,
jucundus amicis,
Comis in uxorem, posset gui ignoscere servis,
Et signo laesae non insanire lagenae.
Hunc ubi cognatorum opera datis pharmacis morbo
levasset, sibique jam totus esset redditus, hunc in
modum cum amicis expostulans,
Pol, me occidistis amici,
Non servastis, ait, eui sic extorta voluptas.
Et demptus per vim mentis gratissimus error ®).
Et merito quidem: errabant enim ipsi, atque elleboro
magis opus habebant, qui tam felicem ac jucundam
insaniam, ceu malum aliquod, existimarent potioni¬
bus expellendam. Quanquam illud equidem nondum
statui, num quivis sensus aut mentis error insaniae
nomine sit appellandus. Neque enim si cui lippienti
mulus asinus ”) esse videatur: aut si quis indoctum
10) Ex Gellio et Apuleio.
11) Verbis rem auxit Stultitia si sua hausit, quod suspicor, ex Ep.
UE i3 2.
12) Hor. Ep. IL 2, 133 et 138.
13) Ex Theognide, 996. Vid. Ad, III. 1, 55 (P. 729 E), Quanto asinis
praestantiores muli.