OCR Output

70

quoque syllogismum dissipemus, Musis bene fortu¬
nantibus 4). Argute quidem isti, verum quemadmodum
apud Platonem docet Socrates, ex una Venere secta
duas, et ex uno Cupidine dissecto duos faciens 5),
itidem et istos dialecticos decebat insaniam ab insania
distinguere, si modo ipsi sani videri vellent. Neque
enim protinus omnis insania calamitosa est. Alioqui
non dixisset Horatius,
An me ludit amabilis insania $):

neque Plato poétarum, vatum et amantium furorem
inter praecipua vitae bona collocasset 7): nec vates
illa laborem Aeneae vocasset insanum 8). Verum est
duplex insaniae genus: alterum quod ab inferis dirae
ultrices submittunt, quoties immissis anguibus, vel
ardorem belli, vel inexplebilem auri sitim, vel dede¬
corosum ac nefarium amorem, vel parricidium, inces¬
tum, sacrilegium, aut aliam id genus pestem aliquam
in pectora mortalium invehunt, sive cum nocentem
et conscium animum Furiis ac terriculorum facibus
agunt °). Est alterum huic longe dissimile, quod vide¬
licet a me proficiscitur, omnium maxime exoptandum.
Id accidit quoties jucundus quidam mentis error si¬
mul et anxiis illis curis animum liberat, et multi¬

4) Ad. III. 6, 89 (p. 865 F).

5) Pausanias in Plat. Symp. 180D, Mdvrec yp Yomev, drs obn tor
Uvev “Epwroc "AQpodiry. puo pèv otv oVoyc, ele By Hv “Epwo: Ere) dè
ò) di' toròv, dé' &vdvuy xaì “Epwrs elvai.

ÈC ILa 8:

7) Phaedr. 244 A.

8) Verg. Aen. VI. 135.
9) Aen. IV. 473, VI. 555.