OCR
ZX juga) voluptate delibutum reddit. Atqui hunc mentis errorem ceu magnum quoddam Deorum munus, ad Atticum scribens, optat Cicero "), nimirum quo tantorum malorum sensu carere posset. Neque perperam sensit Argivus ille, qui hactenus insaniebat, ut totos dies solus desideret in theatro ridens, plaudens , gaudens, quod crederet illic miras agi tragoedias, cum nihil omnino ageretur, cum in caeteris vitae officiis probe sese gereret, jucundus amicis, Comis in uxorem, posset gui ignoscere servis, Et signo laesae non insanire lagenae. Hunc ubi cognatorum opera datis pharmacis morbo levasset, sibique jam totus esset redditus, hunc in modum cum amicis expostulans, Pol, me occidistis amici, Non servastis, ait, eui sic extorta voluptas. Et demptus per vim mentis gratissimus error ®). Et merito quidem: errabant enim ipsi, atque elleboro magis opus habebant, qui tam felicem ac jucundam insaniam, ceu malum aliquod, existimarent potionibus expellendam. Quanquam illud equidem nondum statui, num quivis sensus aut mentis error insaniae nomine sit appellandus. Neque enim si cui lippienti mulus asinus ”) esse videatur: aut si quis indoctum 10) Ex Gellio et Apuleio. 11) Verbis rem auxit Stultitia si sua hausit, quod suspicor, ex Ep. UE i3 2. 12) Hor. Ep. IL 2, 133 et 138. 13) Ex Theognide, 996. Vid. Ad, III. 1, 55 (P. 729 E), Quanto asinis praestantiores muli.