carmen veluti doctissimum admiretur, is continuo vide¬
bitur insanire. Verum si quis non sensu tantum, sed
animi judicio fallatur, idque praeter usitatum morem
ac perpetuo, is demum insaniae censebitur affinis
esse, veluti si quis, quoties asinum audierit ruden¬
tem, arbitretur sese miros symphoniscos “) audire,
aut si quis pauperculus, infimo loco natus, Croesum
Lydorum regem ™) esse se credat. Sed hoc insaniae
genus, si, quemadmodum fere fit, vergat ad volup¬
tatem, non mediocrem delectationem adfert, tum iis
qui eo ‘tenentur, tum illis, quibus est hoc animad¬
versum, nec tamen eodem insaniunt. Nam haec in¬
saniae species multo latius patet, quam vulgus ho¬
minum intelligit. Sed vicissim insanus insanum ridet,
ac mutuam sibi voluptatem invicem ministrant. Neque
raro fieri videbitis, ut major insanus vehementius
rideat minorem ").
14) Nec Latinum nec Graecum vocabulum est.
15) Ad. I. 6, 74> (P. 251 D).
16) Hor. Sat. II. 3, 326.
Verum hoc quisque felicior, quo pluribus desipit
modis, Stultitia judice, modo in eo genere insaniae
maneat, quod nobis est peculiare, quod quidem us¬
que adeo late patet, ut haud sciam, an ex universa
mortalium summa quempiam liceat reperire, qui om¬
nibus horis sapiat !), quique non aliquo insaniae ge¬
1) Nemo mortalium omnibus horis sapit. Plin. H. N. VII. 41. Cl.
Ad. I. 3, 20- Œ. 532 B)