OCR
70 quoque syllogismum dissipemus, Musis bene fortunantibus 4). Argute quidem isti, verum quemadmodum apud Platonem docet Socrates, ex una Venere secta duas, et ex uno Cupidine dissecto duos faciens 5), itidem et istos dialecticos decebat insaniam ab insania distinguere, si modo ipsi sani videri vellent. Neque enim protinus omnis insania calamitosa est. Alioqui non dixisset Horatius, An me ludit amabilis insania $): neque Plato poétarum, vatum et amantium furorem inter praecipua vitae bona collocasset 7): nec vates illa laborem Aeneae vocasset insanum 8). Verum est duplex insaniae genus: alterum quod ab inferis dirae ultrices submittunt, quoties immissis anguibus, vel ardorem belli, vel inexplebilem auri sitim, vel dedecorosum ac nefarium amorem, vel parricidium, incestum, sacrilegium, aut aliam id genus pestem aliquam in pectora mortalium invehunt, sive cum nocentem et conscium animum Furiis ac terriculorum facibus agunt °). Est alterum huic longe dissimile, quod videlicet a me proficiscitur, omnium maxime exoptandum. Id accidit quoties jucundus quidam mentis error simul et anxiis illis curis animum liberat, et multi4) Ad. III. 6, 89 (p. 865 F). 5) Pausanias in Plat. Symp. 180D, Mdvrec yp Yomev, drs obn tor Uvev “Epwroc "AQpodiry. puo pèv otv oVoyc, ele By Hv “Epwo: Ere) dè ò) di' toròv, dé' &vdvuy xaì “Epwrs elvai. ÈC ILa 8: 7) Phaedr. 244 A. 8) Verg. Aen. VI. 135. 9) Aen. IV. 473, VI. 555.