huic opponas exemplar sapientiae, hominem qui to¬
tam pueritiam atque adolescentiam in perdiscendis
disciplinis contriverit, et suavissimam vitae partem
perpetuis vigiliis, curis, sudoribus perdiderit, ne in
reliqua quidem omni vita vel tantillum voluptatis
degustarit, semper parcus, pauper, tristis, tetricus,
sibi ipsi iniquus ac durus, aliis gravis et invisus, pal¬
lore, macie, valetudine, lippitudine, confectus senio
canitieque multo ante diem contracta, ante diem fu¬
giens e vita*), Quanquam quid refert quando moriatur
istiusmodi, qui nunquam vixerit? Habetis egregiam
illam sapientis imaginem.
2) Nam „mala senium accelerant”, ut scripsit Ad. III 10, 62 (P.
943 A), memor Odysseae XIX. 360, alba yàp év xaxdryte Bporoì
KATAYYPETKOVTIY.
At hic rursus obganniunt !) mihi oi éx 775 oTWX6
Barpago:?). Nihil, inquiunt, miserius insania. Sed
insignis stultitia vel insaniae proxima est, vel ipsa
potius insania. Quid enim aliud est insanire, quam
errare animo ?)? Sed isti tota errant via. Age, hunc
1) Vocem habet Apuleius e comicis poetis.
2) Plato in Theaet. 161 D Elç Ọpóvycıv oùðèvy Peariwy Rarpéyou
yupévou. Vid. Ad. II. 1, 34 (P. 418 F). — ordas male pro croks.
3) Festiva illa Satira Horatiana (II. 3), in qua Damasippus Stoicum
agit — ut de Cicerone (Parad. IV. r&5 %@pwv pasera:) et Seneca
sileam — Stultitiae uberrimam disserendi copiam praebuit Cf.,,Insania
non omnibus eadem” in Ad. III. 10, 97 (p. 949 D).