OCR
69 huic opponas exemplar sapientiae, hominem qui totam pueritiam atque adolescentiam in perdiscendis disciplinis contriverit, et suavissimam vitae partem perpetuis vigiliis, curis, sudoribus perdiderit, ne in reliqua quidem omni vita vel tantillum voluptatis degustarit, semper parcus, pauper, tristis, tetricus, sibi ipsi iniquus ac durus, aliis gravis et invisus, pallore, macie, valetudine, lippitudine, confectus senio canitieque multo ante diem contracta, ante diem fugiens e vita*), Quanquam quid refert quando moriatur istiusmodi, qui nunquam vixerit? Habetis egregiam illam sapientis imaginem. 2) Nam „mala senium accelerant”, ut scripsit Ad. III 10, 62 (P. 943 A), memor Odysseae XIX. 360, alba yàp év xaxdryte Bporoì KATAYYPETKOVTIY. CAPUT *X 2X VIFI. At hic rursus obganniunt !) mihi oi éx 775 oTWX6 Barpago:?). Nihil, inquiunt, miserius insania. Sed insignis stultitia vel insaniae proxima est, vel ipsa potius insania. Quid enim aliud est insanire, quam errare animo ?)? Sed isti tota errant via. Age, hunc 1) Vocem habet Apuleius e comicis poetis. 2) Plato in Theaet. 161 D Elç Ọpóvycıv oùðèvy Peariwy Rarpéyou yupévou. Vid. Ad. II. 1, 34 (P. 418 F). — ordas male pro croks. 3) Festiva illa Satira Horatiana (II. 3), in qua Damasippus Stoicum agit — ut de Cicerone (Parad. IV. r&5 %@pwv pasera:) et Seneca sileam — Stultitiae uberrimam disserendi copiam praebuit Cf.,,Insania non omnibus eadem” in Ad. III. 10, 97 (p. 949 D).