utpote ad voluptatem et nugas natura propensiores 7).
Proinde quicquid cum hujusmodi factitarint, etiamsi
nonnunquam serium nimis, illae tamen jocum ac lu¬
| sum interpretantur, ut est ingeniosus, praesertim ad
praetexenda *) commissa sua, sexus ille.
7) Cf. Ad. III. 6, 50 et 51 (P. 859 A) et Ma@pov piv ov yuvainec,
où” kAAws Aéyw, Eur. Electra, 1035.
8) Ex Verg. Aen. IN: 172.
Igitur ut ad fatuorum felicitatem redeam, multa
cum jucunditate peracta vita, nullo mortis vel metu
vel sensu, recta in campos Elysios demigrant, et
illic pias atque otiosas animas lusibus suis delecta¬
turi 1) Eamus nunc, et quemvis etiam sapientem
cum hujus morionis sorte conferamus. Finge quod