OCR
68 utpote ad voluptatem et nugas natura propensiores 7). Proinde quicquid cum hujusmodi factitarint, etiamsi nonnunquam serium nimis, illae tamen jocum ac lu| sum interpretantur, ut est ingeniosus, praesertim ad praetexenda *) commissa sua, sexus ille. 7) Cf. Ad. III. 6, 50 et 51 (P. 859 A) et Ma@pov piv ov yuvainec, où” kAAws Aéyw, Eur. Electra, 1035. 8) Ex Verg. Aen. IN: 172. Igitur ut ad fatuorum felicitatem redeam, multa cum jucunditate peracta vita, nullo mortis vel metu vel sensu, recta in campos Elysios demigrant, et illic pias atque otiosas animas lusibus suis delectaturi 1) Eamus nunc, et quemvis etiam sapientem cum hujus morionis sorte conferamus. Finge quod 1) CE Tab. L. 3,58