linguae, ut idem meminit Euripides, quarum altera
verum dicunt, altera, quae pro tempore judicarint
oportuna *), Horum est nigrum in candida vertere 5),
et eodem ex ore frigidum pariter et calidum efflare $),
longeque aliud conditum habere in pectore, aliud
sermone fingere. Porro in tanta felicitate tamen hoc
nomine Principes mihi videntur infelicissimi, quod
deest, a quo verum audiant et assentatores pro amicis
habere coguntur. Sed abhorrent a vero Principum
aures, dixerit aliquis et hac ipsa de causa, sapientes
istos fugitant, quod vereantur ne quis forte liberior
existat, qui vera magis, quam jucunda loqui audeat.
Ita quidem res habet, invisa Regibus veritas. Sed
tamen hoc ipsum mire in fatuis meis usu venit, ut
non vera modo, verum etiam aperta convitia cum
voluptate audiantur, adeo ut idem dictum, quod si
a sapientis ore proficiscatur, capitale fuerat futurum:
a morione profectum, incredibilem voluptatem pariat.
Habet enim genuinam quandam delectandi vim veri¬
tas, si nihil accedat quod offendat: verum id quidem
solis fatuis Dii dederunt. Iisdem ferme de causis hoc
hominum genere mulieres gaudere solent impensius,
4) Respicit fortasse Rhesi, fabulae Pseudo-Euripideae, v. 394,
Piağ Aéysiy TŘAyÍèç ale? xoù dimAoûc méQux vip.
»Duplices viros” ipse tractat in Ad, III. 1, 12 (P. 719 B).
5) Iuv. IIL 30.
6) Satyrus quidam, cum rusticum hospitem eodem ore in manus
inflantem ut halitus tepore calefaceret, et pultem nimis fervidam refri¬
gerantem vidisset, abiisse dicitur, unde hoc proverbio bilingues eundem
hominem modo laudantes, modo vituperantes significantur. Plura Aesop.
fab. 64 (Nauck) et Ad. I. 8, 30 (P. 309 E; vitiose in Ind.).