Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000054/0000

MB_026_A_042

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
221
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000054/0090
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 91 [91]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000054/0090

OCR

67 linguae, ut idem meminit Euripides, quarum altera verum dicunt, altera, quae pro tempore judicarint oportuna *), Horum est nigrum in candida vertere 5), et eodem ex ore frigidum pariter et calidum efflare $), longeque aliud conditum habere in pectore, aliud sermone fingere. Porro in tanta felicitate tamen hoc nomine Principes mihi videntur infelicissimi, quod deest, a quo verum audiant et assentatores pro amicis habere coguntur. Sed abhorrent a vero Principum aures, dixerit aliquis et hac ipsa de causa, sapientes istos fugitant, quod vereantur ne quis forte liberior existat, qui vera magis, quam jucunda loqui audeat. Ita quidem res habet, invisa Regibus veritas. Sed tamen hoc ipsum mire in fatuis meis usu venit, ut non vera modo, verum etiam aperta convitia cum voluptate audiantur, adeo ut idem dictum, quod si a sapientis ore proficiscatur, capitale fuerat futurum: a morione profectum, incredibilem voluptatem pariat. Habet enim genuinam quandam delectandi vim veritas, si nihil accedat quod offendat: verum id quidem solis fatuis Dii dederunt. Iisdem ferme de causis hoc hominum genere mulieres gaudere solent impensius, 4) Respicit fortasse Rhesi, fabulae Pseudo-Euripideae, v. 394, Piağ Aéysiy TŘAyÍèç ale? xoù dimAoûc méQux vip. »Duplices viros” ipse tractat in Ad, III. 1, 12 (P. 719 B). 5) Iuv. IIL 30. 6) Satyrus quidam, cum rusticum hospitem eodem ore in manus inflantem ut halitus tepore calefaceret, et pultem nimis fervidam refrigerantem vidisset, abiisse dicitur, unde hoc proverbio bilingues eundem hominem modo laudantes, modo vituperantes significantur. Plura Aesop. fab. 64 (Nauck) et Ad. I. 8, 30 (P. 309 E; vitiose in Ind.).

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1638 px
Image height
2463 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
952.57 KB
Permalink to jpg
edr_000054/0090.jpg
Permalink to ocr
edr_000054/0090.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit