OCR Output

66

CAPUT Ke avd.

Quid quod summis etiam regibus adeo sunt in
delitiis, ut nonnulli sine his neque prandere, nec in¬
gredi, nec omnino vel horam durare possint. Neque
vero paulo intervallo hos bliteos suis illis tetricis
sophis anteponunt, quos tamen ipsos aliquot honoris
gratia solent alere. Cur autem anteponant, nec ob¬
scurum arbitror nec mirum videri debet, cum sapien¬
tes illi nil nisi triste soleant adferre Principibus, sua¬
que doctrina freti, non vereantur aliquoties auriculas
teneras mordaci radere vero !): moriones autem id
praestent, quod unum undecunque principes modis
omnibus aucupantur, jocos, risus, cachinnos, delitias,
Jam accipite et hanc non aspernandam stultorum
dotem, quod soli simplices ac veridici sunt. Quid
autem veritate laudatius? Quanquam enim Alcibiadeum
apud Platonem ?) proverbium, veritatem vino pueri¬
tiaeque tribuit, tamen omnis ea laus mihi peculiariter
debetur, vel Euripide teste, cuius exstat illud celebre
de nobis dictum, uowpà yo powpds Aéyei *). Fatuus
quicquid habet in pectore, id et vultu prae se fert,
et oratione promit. At sapientum sunt duae illae

1) Set quid opus teneras mordaci radere vero Auriculas (Pers. Sat.
I. 107). Cf. Obsequium amicos, veritas odium parit!, Ad. IL 9, 53
(P. 675 A).

2) Vid. In vino veritas, Ad. I. 7, 17 (P. 267), ubi tamen Alcibiadis
illud ex Symposio (217 E):

Olvog veu Te ralduv xu? wer maidwv &Aydys,

Marsilium Ficinum secutus, noster male interpretatus est, quod H.
Stephanus iam animadverterat.
3) In Bacchis v. 369.