OCR Output

65

ad brutorum animantium insipientiam !) accesserint,
ne peccant quidem autoribus theologis. Hic mihi jam
expendas velim, stultissime sapiens, quot undique
solicitudinibus noctes diesque discrutietur animus tuus,
congeras in unum acervum universa vitae tuae incom¬
moda, atque ita demum intelliges, quantis malis meos
fatuos subduxerim. Adde huc, quod non solum ipsi
perpetuo gaudent, ludunt, cantillant !), rident, verum
etiam caeteris omnibus quocunque sese verterint, vo¬
luptatem, jocum, lusum, risumque adferunt, velut
in hoc ipsum a Deorum indulgentia dati, ut humanae
Vitae tristitiam exhilararent. Unde fit, ut cum aliis in
alios varius sit affectus, hoc omnes ex aequo tan¬
quam suos agnoscant, expetant, pascant, foveant,
complectantur, succurrant, si quid acciderit: impune
permittant, quicquid vel dixerint, vel fecerint. Adeo¬
que nemo illis nocere cupit, ut ferae quoque beluae
ab illorum injuria temperent, sensu quodam innocentiae
naturali. Sunt enim vere sacri Diis praecipue mihi,
ideoque non injuria hunc honorem omnes illis habent.

13) Quasi insanitas quaedam, quae est insania eademque dementia
(CR Taso IL 5, 10).
14) Hoc verbo unus Apuleius utitur.