thymematis °) sed crasso 7) quopiam exemplo quea¬
mus ostendere. Ac per Deos immortales, estne quic¬
quam felicius isto hominum genere, quos vulgo mo¬
riones, stultos, fatuos, ac bliteos *) appellant, pul¬
chetrimis, ut equidem opinor, cognominibus? Rem
dicam prima fronte stultam fortassis atque absurdam,
sed tamen unam multo verissimam. Principio vacant
mortis metu ?), non mediocri, per Iovem, malo. Vacant
conscientiae carnificina "). Non territantur Manium fa¬
bulamentis !). Non expavescunt spectris ac lemuribus,
non torquentur metu impendentium malorum, non spe
futurorum bonorum distenduntur ”), In summa non
dilacerantur millibus curarum, quibus haec vita ob¬
noxia est. Non pudescunt, non verentur, non ambiunt,
non invident, non amant. Denique si propius etiam
6) Quint. V. 10, 1, Enthymema unumintellectum habet, quo omnia
mente concepta significat...; alterum, quo sententiam cum ratione;
tertium, quo certam quandam argumenti conclusionem vel ex conse¬
quentibus vel ex repugnantibus... Cf. $ 2 et 5 etc. XIV. 1; Cic. Top.
XIII et XIV. Aristoteli est cuaaroyicpig EE sixéruwv à œyueiwy. Vide
Kappes, Aristoteles-lexicon, 1894, i. v.
7) Ut hoc bene dictum sit vereor. Pro vulgari pingui Minerva (Cic.
Lael. V. 19), Horatius posuit crassa, neque eiusmodi Oxymoron ad
exemplum transferri posse videtur.
8) Blitum (BA/rov) est olus quoddam insipidi gustus (Plaut. Pseud.
III. 2, 26, v. 815), unde bliteus i. q. insulsus, de meretrice, Plaut. Truc.
IV. 4, 1 (854). Alia quaedam Ad. II. 4, 72 (P. 546 B).
9) Ridet Stultitia sapientes qui se solos mortis, lemurum cet. metu
vacare iactent. (Cic. Tusc. I. 40).
10) Omnis perturbatio miseria est, tum carnificina est aegritudo.
Cic. Tusc. I. ra, 29.
11) Latine non dicitur.
12) Pro cruciantur, ex Suet. Tib. 62.