OCR
65 ad brutorum animantium insipientiam !) accesserint, ne peccant quidem autoribus theologis. Hic mihi jam expendas velim, stultissime sapiens, quot undique solicitudinibus noctes diesque discrutietur animus tuus, congeras in unum acervum universa vitae tuae incommoda, atque ita demum intelliges, quantis malis meos fatuos subduxerim. Adde huc, quod non solum ipsi perpetuo gaudent, ludunt, cantillant !), rident, verum etiam caeteris omnibus quocunque sese verterint, voluptatem, jocum, lusum, risumque adferunt, velut in hoc ipsum a Deorum indulgentia dati, ut humanae Vitae tristitiam exhilararent. Unde fit, ut cum aliis in alios varius sit affectus, hoc omnes ex aequo tanquam suos agnoscant, expetant, pascant, foveant, complectantur, succurrant, si quid acciderit: impune permittant, quicquid vel dixerint, vel fecerint. Adeoque nemo illis nocere cupit, ut ferae quoque beluae ab illorum injuria temperent, sensu quodam innocentiae naturali. Sunt enim vere sacri Diis praecipue mihi, ideoque non injuria hunc honorem omnes illis habent. 13) Quasi insanitas quaedam, quae est insania eademque dementia (CR Taso IL 5, 10). 14) Hoc verbo unus Apuleius utitur.