OCR Output

63

CAPUT XEN.

Rursum inter homines, idiotas multis partibus ante¬
ponit doctis ac magnis, et Gryllus ille 1) non paulo
plus sapuit, quam TOAUUTIS ’Oduccevg, qui maluerit
in hara grunnire, quam cum illo tot miseris objici
casibus. Ab his mihi non dissentire videtur Homerus,
nugarum pater, qui cum mortales omneis subinde
Derroùòs *) nal moxupods appellat, tum Ulyssem illum
suum sapientis exemplar saepenumero ðúsTyvoy vocat 3),
Paridem nusquam, nec Ajacem, nec Achillem. Quam¬
obrem id tandem? Nisi quod ille vafer et artifex nihil
non Palladis consilio agebat, nimiumque sapiebat, a
naturae ductu quam longissime recedens? Ut igitur
inter mortales ii longissime absunt a felicitate, qui
sapientiae student, nimirum hoc ipso bis stulti, quod
homines nati cum sint, tamen obliti conditionis suae
Deorum immortalium vitam affectant, et gigantum
exemplo +), disciplinarum machinis, naturae bellum
inferunt, ita quam minime miseri videntur ii, qui ad
brutorum ingenium stultitiamque quam proxime acce¬
dunt, neque quicquam ultra hominem 5) moliuntur.
Age experiamur, num hoc quoque non Stoicis en¬

1) Vid. Praefat. not. 23.

2) derAods saepissime, sed poyðypoúg mortales nunquam appellat.

3) Ut Od. V. 436.

4) Quid est enim aliud Gigantum modo bellare cum dis nisi naturae
repugnare? Cic. de Sen. Il. 5. Cf. Ad. III. 10, 93 (P. 948 D).

5) Vellei Paterc. II. 118, 2, ultra barbarum promptus ingenio, cl. 88,

2

mollitiis ultra feminam fluens.