OCR
63 CAPUT XEN. Rursum inter homines, idiotas multis partibus anteponit doctis ac magnis, et Gryllus ille 1) non paulo plus sapuit, quam TOAUUTIS ’Oduccevg, qui maluerit in hara grunnire, quam cum illo tot miseris objici casibus. Ab his mihi non dissentire videtur Homerus, nugarum pater, qui cum mortales omneis subinde Derroùòs *) nal moxupods appellat, tum Ulyssem illum suum sapientis exemplar saepenumero ðúsTyvoy vocat 3), Paridem nusquam, nec Ajacem, nec Achillem. Quamobrem id tandem? Nisi quod ille vafer et artifex nihil non Palladis consilio agebat, nimiumque sapiebat, a naturae ductu quam longissime recedens? Ut igitur inter mortales ii longissime absunt a felicitate, qui sapientiae student, nimirum hoc ipso bis stulti, quod homines nati cum sint, tamen obliti conditionis suae Deorum immortalium vitam affectant, et gigantum exemplo +), disciplinarum machinis, naturae bellum inferunt, ita quam minime miseri videntur ii, qui ad brutorum ingenium stultitiamque quam proxime accedunt, neque quicquam ultra hominem 5) moliuntur. Age experiamur, num hoc quoque non Stoicis en1) Vid. Praefat. not. 23. 2) derAods saepissime, sed poyðypoúg mortales nunquam appellat. 3) Ut Od. V. 436. 4) Quid est enim aliud Gigantum modo bellare cum dis nisi naturae repugnare? Cic. de Sen. Il. 5. Cf. Ad. III. 10, 93 (P. 948 D). 5) Vellei Paterc. II. 118, 2, ultra barbarum promptus ingenio, cl. 88, 2 mollitiis ultra feminam fluens.