OCR Output

62

nis sensibus affinis ?) est et in hominum contuber¬
nium demigravit, humanarum item calamitatum est
particeps. Quippe qui non raro dum vinci pudet in
certaminibus ducit ilia #), et in bellis dum ambit
triumphum, confoditur, simulque cum sessore terram
ore momordit +). Ut ne commemorem interim lupata
frena 5), aculeata calcaria, stabuli carcerem , scuticas,
fustes, vincula, sessorem, breviter omnem illam ser¬
vitutis tragoediam, cui se ultro addixit, dum fortes
viros imitatus, impensius hostem ulcisci studet. Quanto
optabilior muscarum et avicularum vita ex tempore
soloque naturae sensu degentium, modo per hominum
insidias liceat. Quae si quando caveis inclusae, assue¬
scant humanas sonare linguas, mirum quam a nativo
illo nitore degenerent. Adeo modis omnibus laetius
est, quod natura condidit, quam quod fucavit ars.
Proinde nunquam satis laudarim gallum illum Pytha¬
goram ê), qui cum unus omnia fuisset, philosophus,
vir, mulier, rex, privatus, piscis, equus, rana, opinor
etiam spongia 7), tamen nullum animal judicavit cala¬
mitosius homine, propterea quod caetera omnia natu¬
rae finibus essent contenta, solus homo sortis suae
limites egredi conaretur.

2) Paulo insolentius dictum.

3) Hor- Ep. L-G 0: 10 24.

4) Verg. Aen. XI. 418.

5) Hor. C. I, 8, 6 et Verg. Georg. III, 208.

6) Luciani dialogus, quem respicit, Galli s. somnii nomine ab eo
Latine redditus, invenitur p. 245 Tom. I. Op. omn.
7) Spongias animalia esse post alios credidit Plinius (H. N. IX. 69).