OCR
62 nis sensibus affinis ?) est et in hominum contubernium demigravit, humanarum item calamitatum est particeps. Quippe qui non raro dum vinci pudet in certaminibus ducit ilia #), et in bellis dum ambit triumphum, confoditur, simulque cum sessore terram ore momordit +). Ut ne commemorem interim lupata frena 5), aculeata calcaria, stabuli carcerem , scuticas, fustes, vincula, sessorem, breviter omnem illam servitutis tragoediam, cui se ultro addixit, dum fortes viros imitatus, impensius hostem ulcisci studet. Quanto optabilior muscarum et avicularum vita ex tempore soloque naturae sensu degentium, modo per hominum insidias liceat. Quae si quando caveis inclusae, assuescant humanas sonare linguas, mirum quam a nativo illo nitore degenerent. Adeo modis omnibus laetius est, quod natura condidit, quam quod fucavit ars. Proinde nunquam satis laudarim gallum illum Pythagoram ê), qui cum unus omnia fuisset, philosophus, vir, mulier, rex, privatus, piscis, equus, rana, opinor etiam spongia 7), tamen nullum animal judicavit calamitosius homine, propterea quod caetera omnia naturae finibus essent contenta, solus homo sortis suae limites egredi conaretur. 2) Paulo insolentius dictum. 3) Hor- Ep. L-G 0: 10 24. 4) Verg. Aen. XI. 418. 5) Hor. C. I, 8, 6 et Verg. Georg. III, 208. 6) Luciani dialogus, quem respicit, Galli s. somnii nomine ab eo Latine redditus, invenitur p. 245 Tom. I. Op. omn. 7) Spongias animalia esse post alios credidit Plinius (H. N. IX. 69).