Stultitia affinitatem, ita longe felicissimi sunt hi, qui¬
bus prorsus licuit ab om¬
nium disciplinarum com¬
mercio abstinere solamque
naturam ducem 8) sequi,
quae nulla sui parte man¬
ca est °) nisi forte mortalis
sortis pomeria ”) transi¬
lire velimus. Odit natura
fucos ”), multoque felicius
provenit, quod nulla sit
arte violatum.
Agedum, annon videtis ex unoquoque reliquorum
animantium genere ea felicissime degere, quae sunt
a disciplinis alienissima, nec ullius magisterio nisi
naturae ducuntur? Quid apibus aut felicius aut mira¬
bilius 1)? At his ne corporis quidem omnes sensus
adsunt. Quid simile in extruendis aedificiis reperiat
architectura? Quis unquam philosophus similem in¬
stituit rempublicam? Rursum equus, quoniam huma¬
1) Ut e permultis paucos scriptores afferam: Cf. Verg. (Georg. IV.
153), Ovid. (Met. XV. 382), Plin. (H. N. XI. 4).