OCR
61 Stultitia affinitatem, ita longe felicissimi sunt hi, quibus prorsus licuit ab omnium disciplinarum commercio abstinere solamque naturam ducem 8) sequi, quae nulla sui parte manca est °) nisi forte mortalis sortis pomeria ”) transilire velimus. Odit natura fucos ”), multoque felicius provenit, quod nulla sit arte violatum. CAPUP XXXIV. Agedum, annon videtis ex unoquoque reliquorum animantium genere ea felicissime degere, quae sunt a disciplinis alienissima, nec ullius magisterio nisi naturae ducuntur? Quid apibus aut felicius aut mirabilius 1)? At his ne corporis quidem omnes sensus adsunt. Quid simile in extruendis aedificiis reperiat architectura? Quis unquam philosophus similem instituit rempublicam? Rursum equus, quoniam huma1) Ut e permultis paucos scriptores afferam: Cf. Verg. (Georg. IV. 153), Ovid. (Met. XV. 382), Plin. (H. N. XI. 4).