homo stultus, infelix, propterea quod haec cum illius
natura cohaerent. Verum rursus urgent logodaedali 3).
Est, inquiunt, homini peculiariter addita disciplinarum
cognitio, quarum adminiculis id quod natura dimi¬
nutum est, ingenio penset. Quasi vero ullam veri
faciem habeat, naturam, quae in culicibus, atque
adeo in herbis ac flosculis tam solicite vigilaverit,
in uno homine dormitasse *), ut disciplinis opus esset,
quas Theutus ille humano generi infensus genius, in
summam perniciem excogitavit, adeo non utiles ad
felicitatem, ut illi quoque ipsi officiant, ad quod pro¬
prie repertae dicuntur, ut eleganter arguit apud Pla¬
tonem, Rex ille prudentissimus de litterarum invento*5).
Igitur disciplinae cum reliquis humanae vitae pestibus
irrepserunt, iisdem autoribus, a quibus omnia flagitia
proficiscuntur, puta daemonibus, quibus hinc nomen
etiam inventum, quasi dayuoves, hoc est, scientes
appelles 6). Siquidem simplex illa aurei seculi gens,
nullis armata disciplinis, solo naturae ductu instinc¬
tuque vivebat. Quorsum enim opus erat grammatica,
cum eadem esset omnibus lingua, nec aliud sermone
petebatur, nisi ut alius alium intelligeret? Quis usus
dialectices, ubi nulla erat pugnantium inter se sen¬
tentiarum dimicatio? Quis rhetoricae locus, cum nul¬
lus alteri negotium facesseret? Quorsum requireretur
3) Ex Plat. Phaedro 266 C.
4) Hor. A. P. 359,
5) @et6 (@w#) invenisse fertur numerum, numeri computationem ,
geometriam, astronomiam, talos, tesseras, litteras. Rex ille Oapot¢
appellatur. Plat. Phaed. 274C et D.
6) Plato, Cratylus 396 B.