legum prudentia, cum abessent mali mores, ex qui¬
bus haud dubie bonae leges prognatae sunt 7)? Porro
religiosiores erant, quam ut impia curiositate arcana
naturae, siderum mensuras, motus, effectus, abditas
rerum causas scrutarentur, nefas esse rati, si homo
mortalis ultra sortem suam sapere conaretur 8), Jam
quid extra coelum esset, inquirendi dementia ne in
mentem quidem veniebat. At labente paulatim aetatis
aureae puritate, primum a malis, ut dixi, geniis $)
inventae sunt artes, sed paucae, atque hae quidem
a paucis receptae. Postea sexcentas addidit Chaldae¬
orum ”) superstitio, et Graecorum otiosa levitas , meras
ingeniorum cruces, adeo ut vel una grammatica abunde
satis sit ad perpetuam vitae carnificinam.
7) Vetus verbum Leges, inquit, bonae ex malis moribus procreantur.
Macrob. Sat. III. 17, 10.
S) for. Ep. L 12; 15.
AR L I, 72 (P. 55F)
10) Audi Favorinum de his apud Gellium (XIV. 1) disputantem.
Quanquam inter has ipsas disciplinas hae potissi¬
mum in pretio sunt, quae ad sensum communem !),
hoc est, ad stultitiam quam proxime accedunt. Esu¬
riunt Theologi, frigent ?) Physici, ridentur Astrologi,
negliguntur Dialectici. Solus iarpdg avnp moray ġyráěiog
dydpéiy 3), Atque in hoc ipso genere, quo quisque indoc¬
1) Virtutem inyertit. Vid. Hor. Sat. I. 3, 55, 66.
2) i. e. parum gratia valent. Cf. Ter. Eun. II. 2, 37 (268).
3) ’Inrpòs x. 7. A. in Il XI. 514.