OCR Output

57

incidat, id vere malum sit. Caeterum pudor, infamia,
probrum, maledicta, tantum adferunt noxae, quan¬
tum sentiuntur. Si sensus absit, ne mala quidem sunt.
Quid laedit, si totus populus in te sibilet, modo tute
tibi plaudas *)? Atque ut id liceat, sola Stultitia
praestat.

23) Mor, sat. I; 1, 66.

CAPUF XXNATI

Sed mihi videor audire reclamantes Philosophos.
Atqui hoc ipsum est, inquiunt, miserum, Stultitia
teneri, errare, falli, ignorare. Imo hoc est hominem
esse, Porro miserum cur vocent, non video, quando¬
quidem sic nati estis, sic instituti, sic conditi, ca est
communis omnium sors, Nihil autem miserum, quod
in suo genere constat !), nisi forte quis hominem
deplorandum existimet, qui neque volare possit cum
avibus, neque quaternis ingredi pedibus cum reliquo
pecudum genere, neque cornibus sit obarmatus 2),
quemadmodum tauri. Verum is eadem opera equum
etiam bellissimum infelicem vocabit, quod neque gram¬
maticam didicerit, neque placentis vescatur: taurum
miserum, quod ad palaestricam sit inutilis. Igitur ut
equus imperitus grammaticae, miser non est, ita nec
1) Loci ex Cic. Tusc. Disp. animo obversati esse videntur, ut I. 5,
III. 5, 11 ,,Stultitiam enim censuerunt constantia, id est sanitate vacan¬
tem”, alii id genus.

2) Primus Hor. (C. IV. 4, 21) hac voce usus est; post eum Apu¬

leius, alii.