OCR
homo stultus, infelix, propterea quod haec cum illius natura cohaerent. Verum rursus urgent logodaedali 3). Est, inquiunt, homini peculiariter addita disciplinarum cognitio, quarum adminiculis id quod natura diminutum est, ingenio penset. Quasi vero ullam veri faciem habeat, naturam, quae in culicibus, atque adeo in herbis ac flosculis tam solicite vigilaverit, in uno homine dormitasse *), ut disciplinis opus esset, quas Theutus ille humano generi infensus genius, in summam perniciem excogitavit, adeo non utiles ad felicitatem, ut illi quoque ipsi officiant, ad quod proprie repertae dicuntur, ut eleganter arguit apud Platonem, Rex ille prudentissimus de litterarum invento*5). Igitur disciplinae cum reliquis humanae vitae pestibus irrepserunt, iisdem autoribus, a quibus omnia flagitia proficiscuntur, puta daemonibus, quibus hinc nomen etiam inventum, quasi dayuoves, hoc est, scientes appelles 6). Siquidem simplex illa aurei seculi gens, nullis armata disciplinis, solo naturae ductu instinctuque vivebat. Quorsum enim opus erat grammatica, cum eadem esset omnibus lingua, nec aliud sermone petebatur, nisi ut alius alium intelligeret? Quis usus dialectices, ubi nulla erat pugnantium inter se sententiarum dimicatio? Quis rhetoricae locus, cum nullus alteri negotium facesseret? Quorsum requireretur 3) Ex Plat. Phaedro 266 C. 4) Hor. A. P. 359, 5) @et6 (@w#) invenisse fertur numerum, numeri computationem , geometriam, astronomiam, talos, tesseras, litteras. Rex ille Oapot¢ appellatur. Plat. Phaed. 274C et D. 6) Plato, Cratylus 396 B.