OCR Output

56

xampoby “) et magna mercede conductum aliquem
Phaonem inducere, fucis assidue vultum oblinere,
nusquam a speculo discedere, infimae pubis sylvam
vellere *), vietas ac putres !°) ostentare mammas,
tremuloque gannitu languen¬
tem sollicitare cupidinem *),
potitare, misceri puellarum
«choris, litterulas amatorias
scribere. Ridentur haec ab
omnibus, tanquam uti sunt,
stultissima: at ipsae sibi pla¬
cent, et in summis interim ver¬
santur delitiis, totasque sese
melle perungunt *),
meo videlicet be¬
neficio felices. Por¬
ro quibus haec de¬

ridicula videntur,
illud secum expendant velim, utrum satius ducant
hujusmodi stultitia vitam plane mellitam exigere, an
trabem, ut ajunt, suspendio quaerere ®). Porro quod
haec vulgo putantur infamiae obnoxia, istud nihil ad
stultos meos, qui malum hoc aut non sentiunt, aut
si quid sentiunt, facile negligunt. Si saxum in caput

17) Immo xempay. Vid, Arist. Plut. v. 1024, ubi xarpüca ypatc,
»anus hircissans” in Ad, I, 9, 9 (P. 336 B).

18) Mart. X. 90,

19) Hor. Epod. VIIL 7.

20) Hor. Carm. IV. 13, 5.

21): Ad. IL 10; 9 (P. 687 B).

22) Suspendio deligenda arbor (Ad. I. 10, 21. P. 373 C).