OCR
56 xampoby “) et magna mercede conductum aliquem Phaonem inducere, fucis assidue vultum oblinere, nusquam a speculo discedere, infimae pubis sylvam vellere *), vietas ac putres !°) ostentare mammas, tremuloque gannitu languentem sollicitare cupidinem *), potitare, misceri puellarum «choris, litterulas amatorias scribere. Ridentur haec ab omnibus, tanquam uti sunt, stultissima: at ipsae sibi placent, et in summis interim versantur delitiis, totasque sese melle perungunt *), meo videlicet beneficio felices. Porro quibus haec deridicula videntur, illud secum expendant velim, utrum satius ducant hujusmodi stultitia vitam plane mellitam exigere, an trabem, ut ajunt, suspendio quaerere ®). Porro quod haec vulgo putantur infamiae obnoxia, istud nihil ad stultos meos, qui malum hoc aut non sentiunt, aut si quid sentiunt, facile negligunt. Si saxum in caput 17) Immo xempay. Vid, Arist. Plut. v. 1024, ubi xarpüca ypatc, »anus hircissans” in Ad, I, 9, 9 (P. 336 B). 18) Mart. X. 90, 19) Hor. Epod. VIIL 7. 20) Hor. Carm. IV. 13, 5. 21): Ad. IL 10; 9 (P. 687 B). 22) Suspendio deligenda arbor (Ad. I. 10, 21. P. 373 C).