eos describam verbis, fur@®vras, xuPode, dbalous, pucods,
uadovtas, vodods xa) wwAovs !°), usque adeo vita delec¬
tari, adeoque veavifew"'), ut alius tingat canos, alius
apposititia ©) coma calvitium dissi¬
mulet, alius dentibus utatur mutuo
fortassis a sue !) quopiam sumptis,
hic in puellam aliquam misere de¬
pereat, et amatoriis ineptiis quemvis
etiam superet adolescentulum. Nam
ut capulares jam, meraque silicer¬
nia“), teneram aliquam juvenculam
ducant uxorem, eamque et indota¬
\ tam, et aliis usui futuram,
NV N id adeo frequens, ut pro¬
A è 233 Ò pemodum et laudi detur.
Sed multo etiam suavius, si
quis animadvertat anus, longo jam senio mortuas,
adeoque cadaverosas ), ut ab inferis redisse videri
possint, tamen illud semper in ore habere, Pas dya¬
40v °°), adhuc catullire, atque, ut Graeci dicere solent,
10) Qualis Plutus ab Aristophane in fabula (v. 266 et 267) describitur.
11) Hoc verbo cum Plut. (in vit. Flam. c. 20) pro vulgari veawedeodas
utitur quod, Horatio auctore (A. P. 246), in Latinum vertit zvvenari.
CE Ad IV. 1, 83 (P. 988 A).
12) Vox Erasmiana pro galericulo (Suet. Oth. 12).
13) Antiquissimae aditiones praebent se, sed cum iam L, adnotaverit
»Quidam edentuli, dentes arte gingivis insertos habent, non suos, sed
forte porci cuiuspiam” — quod tamen fieri non posse dentium medicus
mihi firmissime asseveravit — sxe legendum videtur.
14) Ter. Ad. IV. 2, 48 (587).
15) ,,Cadaverosa facie” est apud Ter. Hec. III 4, 27 (441); de ho¬
minibus tantum apud Ambrosium, Scriptorem Eccles.
16) Tribuitur a L. anui cuidam morienti, vitae nondum pertaesae,