nonne Milesiarum *) virginum probabit exemplum,
etiamsi miserandum? At quinam potissimum sibi vitae
taedio fatum accersivere? Nonne sapientiae confines?
Inter quos, ut interim Diogenes , Xenocrates £), Cato¬
nes, Cassios, ac Brutos sileam, Chiron 7) ille, cum
immortalem esse liceret, ultro mortem praeoptavit.
Videtis, opinor, quid futurum sit, si passim sapiant
homines: nempe altero luto, altero figulo Prometheo
opus fore £). Verum ego partim per ignorantiam, partim
per incogitantiam, nonnunquam per oblivionem malo¬
rum, aliquando spem bonorum, aliquoties nonnihil mel¬
lis voluptatibus aspergens, ita tantis in malis succurro,
ut ne tum quidem libeat vitam relinquere, cum exacto
Parcarum stamine, ipsa jamdudum eos relinquit vita ;
quoque minus sit causae, cur in vita manere debeant,
hoc magis juvet vivere, tantum abest, ut ullo vitae
taedio tangantur. Mei nimirum muneris est, quod
passim Nestorea senecta °) senes videtis, quibus jam
ne species quidem hominis superest, balbos, deliros,
edentulos, canos, calvos, vel- ut magis Aristophanicis
5) Quas furor quidam incesserat suspendio se necandi, decreto ut
nudae cum laqueo efferrentur, deterritas esse A. Gellius (XV. 10)
auctore Plutarcho, memoriae tradidit,
6) Diogenem Cynicum quidem vulgo coniciebant spiritum continendo
(alii crudo polypo comeso, Athen. VIII. p. 341 E) mortuum esse;
Xenocrates autem, qui Speusippo mortuo Academicae scholae praefuit,
diem obiit cum noctu in pelvim incidisset (Diog. Laert. II. 2, 11 et
344.3, En,
7) Chironis, cui mors immortalitate potior fuerat, cum Menippo
colloquium reperies in Luc. Dial. mort. 26,
8) Cf. Lucian. in Prometheo.
9) Mart. IX. 29, 1.