OCR
54 nonne Milesiarum *) virginum probabit exemplum, etiamsi miserandum? At quinam potissimum sibi vitae taedio fatum accersivere? Nonne sapientiae confines? Inter quos, ut interim Diogenes , Xenocrates £), Catones, Cassios, ac Brutos sileam, Chiron 7) ille, cum immortalem esse liceret, ultro mortem praeoptavit. Videtis, opinor, quid futurum sit, si passim sapiant homines: nempe altero luto, altero figulo Prometheo opus fore £). Verum ego partim per ignorantiam, partim per incogitantiam, nonnunquam per oblivionem malorum, aliquando spem bonorum, aliquoties nonnihil mellis voluptatibus aspergens, ita tantis in malis succurro, ut ne tum quidem libeat vitam relinquere, cum exacto Parcarum stamine, ipsa jamdudum eos relinquit vita ; quoque minus sit causae, cur in vita manere debeant, hoc magis juvet vivere, tantum abest, ut ullo vitae taedio tangantur. Mei nimirum muneris est, quod passim Nestorea senecta °) senes videtis, quibus jam ne species quidem hominis superest, balbos, deliros, edentulos, canos, calvos, vel- ut magis Aristophanicis 5) Quas furor quidam incesserat suspendio se necandi, decreto ut nudae cum laqueo efferrentur, deterritas esse A. Gellius (XV. 10) auctore Plutarcho, memoriae tradidit, 6) Diogenem Cynicum quidem vulgo coniciebant spiritum continendo (alii crudo polypo comeso, Athen. VIII. p. 341 E) mortuum esse; Xenocrates autem, qui Speusippo mortuo Academicae scholae praefuit, diem obiit cum noctu in pelvim incidisset (Diog. Laert. II. 2, 11 et 344.3, En, 7) Chironis, cui mors immortalitate potior fuerat, cum Menippo colloquium reperies in Luc. Dial. mort. 26, 8) Cf. Lucian. in Prometheo. 9) Mart. IX. 29, 1.