sed quam plurimis, qui comis. sit in uxorem *”), ju¬
cundus amicis, bellus conviva, convictor facilis, pos¬
tremo qui nihil humani a se alienum putet? Sed me
quidem jamdudum istius sapientis piget. Quare ad
reliqua commoda sese recipiat oratio.
Agedum, si quis velut e sublimi specula circunspiciat,
ita ut Jovem !) Poëtae facere praedicant, quot calami¬
tatibus hominum vita sit obnoxia, quam misera quam¬
que sordida nativitas ?), quam laboriosa educatio, quot
injuriis exposita pueritia, quot sudoribus adacta juven¬
tus, quam gravis senectus, quam dura mortis necessi¬
tas, quot morborum agmina infestent, quot immineant
casus, quot ingruant incommoda, quam nihil usquam
non plurimo felle *) tinctum, ut ne commemorem ista,
quae homini ab homine inferuntur mala, quod genus
sunt, paupertas, carcer, infamia, pudor, tormenta, in¬
sidiae, proditio, convitia, lites, fraudes. Sed ego jam
plane ròv &upov dvaperpeiv 4) aggredior. Porro quibus ad¬
missis ista commeruerint homines, aut quis Deus iratus
eos in has miserias nasci coegerit, non est mihi fas in
praesentia proloqui. Verum ista qui secum perpendat,
0 NEIL. 51.
2) Propria haec vox Ictorum et Script. Eccles. pro ortus.
3) In Plaut. Trucul. I. 2, 76 (178) sibi opponunter mel et fel.
4) Sic scripsit: iure corrigenti debetur, quod saepissime legitur, THv à.
Apud Paroemiographos: ”Appoy merpeïc. Tu cf. Hor o E 2.