vel, si malint in idearum regione, vel in Tantaliis
inhabitent hortis °). Quis enim non istiusmodi homi¬
nem ceu portentum ac spectrum fugitet horreatque,
qui ad omnes naturae sensus obsurduerit, qui nullis
sit affectibus, nec amore, nec misericordia magis
commoveatur,
quam si dura silex, aut stet Marpesia cautes),
quem nihil fugiat, qui nihil erret, sed ceu Lynceus
quispiam nihil non perspiciat !), nihil non ad amus¬
sim perpendat, nihil ignoscat, qui solus se ipso sit
contentus, solus dives, solus sanus, solus Rex, solus
liber, breviter omnia solus !), sed suo solius judicio,
qui nullum moretur amicum, ipse amicus nemini, qui
Diis quoque ipsis non dubitet mandare laqueum, qui
quicquid in omni vita geritur, velut insanum damnet
rideatque? Atqui hujusmodi animal est absolutus ille
sapiens. Quaeso, si res agatur suffragiis, quae civitas
istiusmodi magistratum sibi velit, aut quis exercitus
talem optet ducem? imo quae mulier id genus mari¬
tum, quis convivator ejusmodi convivam, quis servus
talibus moribus dominum vel optet, vel ferat? Quis
autem non malit vel unum quemvis de media stultis¬
simorum hominum plebe, qui stultus stultis vel im¬
perare possit, vel parere, qui sui similibus placeat,
habitare, utens eo rei publicae statu iisque legibus quae conscripserat.
9) Qui nusquam sunt. Ad. II. 1, 46 (P. 424 B).
10) Verg. Aem L 47i.
11) Lynceo perspicacior, Ad. II. .1, 54 (P. 427 E) el. Hor. Ep.
L 1,28.
12) Hor. Ep. I. 1, 106 et Sat. I, 3, 124, ubi Porph. ex Lucilio: In