OCR
53 sed quam plurimis, qui comis. sit in uxorem *”), jucundus amicis, bellus conviva, convictor facilis, postremo qui nihil humani a se alienum putet? Sed me quidem jamdudum istius sapientis piget. Quare ad reliqua commoda sese recipiat oratio. Her. Ep. IL 2, 133. CARUT XXXI. Agedum, si quis velut e sublimi specula circunspiciat, ita ut Jovem !) Poëtae facere praedicant, quot calamitatibus hominum vita sit obnoxia, quam misera quamque sordida nativitas ?), quam laboriosa educatio, quot injuriis exposita pueritia, quot sudoribus adacta juventus, quam gravis senectus, quam dura mortis necessitas, quot morborum agmina infestent, quot immineant casus, quot ingruant incommoda, quam nihil usquam non plurimo felle *) tinctum, ut ne commemorem ista, quae homini ab homine inferuntur mala, quod genus sunt, paupertas, carcer, infamia, pudor, tormenta, insidiae, proditio, convitia, lites, fraudes. Sed ego jam plane ròv &upov dvaperpeiv 4) aggredior. Porro quibus admissis ista commeruerint homines, aut quis Deus iratus eos in has miserias nasci coegerit, non est mihi fas in praesentia proloqui. Verum ista qui secum perpendat, 0 NEIL. 51. 2) Propria haec vox Ictorum et Script. Eccles. pro ortus. 3) In Plaut. Trucul. I. 2, 76 (178) sibi opponunter mel et fel. 4) Sic scripsit: iure corrigenti debetur, quod saepissime legitur, THv à. Apud Paroemiographos: ”Appoy merpeïc. Tu cf. Hor o E 2.