OCR
52 vel, si malint in idearum regione, vel in Tantaliis inhabitent hortis °). Quis enim non istiusmodi hominem ceu portentum ac spectrum fugitet horreatque, qui ad omnes naturae sensus obsurduerit, qui nullis sit affectibus, nec amore, nec misericordia magis commoveatur, quam si dura silex, aut stet Marpesia cautes), quem nihil fugiat, qui nihil erret, sed ceu Lynceus quispiam nihil non perspiciat !), nihil non ad amussim perpendat, nihil ignoscat, qui solus se ipso sit contentus, solus dives, solus sanus, solus Rex, solus liber, breviter omnia solus !), sed suo solius judicio, qui nullum moretur amicum, ipse amicus nemini, qui Diis quoque ipsis non dubitet mandare laqueum, qui quicquid in omni vita geritur, velut insanum damnet rideatque? Atqui hujusmodi animal est absolutus ille sapiens. Quaeso, si res agatur suffragiis, quae civitas istiusmodi magistratum sibi velit, aut quis exercitus talem optet ducem? imo quae mulier id genus maritum, quis convivator ejusmodi convivam, quis servus talibus moribus dominum vel optet, vel ferat? Quis autem non malit vel unum quemvis de media stultissimorum hominum plebe, qui stultus stultis vel imperare possit, vel parere, qui sui similibus placeat, habitare, utens eo rei publicae statu iisque legibus quae conscripserat. 9) Qui nusquam sunt. Ad. II. 1, 46 (P. 424 B). 10) Verg. Aem L 47i. 11) Lynceo perspicacior, Ad. II. .1, 54 (P. 427 E) el. Hor. Ep. L 1,28. 12) Hor. Ep. I. 1, 106 et Sat. I, 3, 124, ubi Porph. ex Lucilio: In mundo haec sapiens omnia habebit, formosus, dives, liber, rex solu’ vocetur.