OCR Output

SI

Quandoquidem hac nota a stulto sapientem discer¬
nunt, quod illum affectus, hunc ratio?) temperat.
Eoque Stoici perturbationes omnes ceu morbos a sa¬
piente semovent *), verum affectus isti non solum
paedagogorum 4) vice funguntur ad sapientiae portum
properantibus, verum etiam in omni virtutis func¬
tione, ceu calcaria stimulique quidam, adesse solent,
velut ad bene agendum exhortatores 5). Quanquam
hic fortiter reclamat bis stoicus Seneca, qui prorsum
omnem affectum adimit sapienti®), Verum cum id
facit, jam ne hominem quidem relinquit, sed novum
potius Deum quendam dyioupye? 7), qui nusquam nec
exstitit unquam, nec exstabit: imo ut apertius dicam,
marmoreum hominis simulacrum constituit, stupidum,
et ab omni prorsus humano sensu alienum. Proinde
si libet, ipsi suo sapiente fruantur, citraque rivalem
ament licet, cumque eo vel in civitate Platonis 8)

3

2) Si nullum aliud est hominis quam ratio, haec erit unum eius
bonum. Sen. Epist. IX. 5. 11 (Cf. Pers. Sat. V. 96 en 119).

3) Morbi sunt inveterata vitia et dura; adfectus (graece 7464) sunt
motus animi improbabiles, qui frequentes neglectique fecere morbum.
Sen. Ep. IV. 11.

4) Tanquam quicquam aliud sit sapiens quam generis humani pae¬
dagogus, Sen. Ep. LXXXIX. 13.

5) Ex Tertulliano pro adh. vel hort.

6) Ex huius dis stoici (quod insolenter dictum) scriptis permulta sibi
sumpsit. Singulos locos afferre longum est, quamobrem locupletissimum
Indicem Frid. Haase, in Op. Ed. Tom. III (apud Teubnerum, 1897)
allegasse sufficiat,

7) Hic sapiens, quem Platonis de Timaeo deum opificem aedifica¬
toremque (i. e. dyusoupydv) mundi Cic. (de Nat. D. I. 8, 18) appellat,
creare dicitur. Cf, Plat, Tim. 29 A et 31 A, et Xen. Mem. I. 4, 7.

8) In Luciani Vera Hist. 115 Plato solus dicitur in urbe a se ficta