OCR
SI Quandoquidem hac nota a stulto sapientem discernunt, quod illum affectus, hunc ratio?) temperat. Eoque Stoici perturbationes omnes ceu morbos a sapiente semovent *), verum affectus isti non solum paedagogorum 4) vice funguntur ad sapientiae portum properantibus, verum etiam in omni virtutis functione, ceu calcaria stimulique quidam, adesse solent, velut ad bene agendum exhortatores 5). Quanquam hic fortiter reclamat bis stoicus Seneca, qui prorsum omnem affectum adimit sapienti®), Verum cum id facit, jam ne hominem quidem relinquit, sed novum potius Deum quendam dyioupye? 7), qui nusquam nec exstitit unquam, nec exstabit: imo ut apertius dicam, marmoreum hominis simulacrum constituit, stupidum, et ab omni prorsus humano sensu alienum. Proinde si libet, ipsi suo sapiente fruantur, citraque rivalem ament licet, cumque eo vel in civitate Platonis 8) 3 2) Si nullum aliud est hominis quam ratio, haec erit unum eius bonum. Sen. Epist. IX. 5. 11 (Cf. Pers. Sat. V. 96 en 119). 3) Morbi sunt inveterata vitia et dura; adfectus (graece 7464) sunt motus animi improbabiles, qui frequentes neglectique fecere morbum. Sen. Ep. IV. 11. 4) Tanquam quicquam aliud sit sapiens quam generis humani paedagogus, Sen. Ep. LXXXIX. 13. 5) Ex Tertulliano pro adh. vel hort. 6) Ex huius dis stoici (quod insolenter dictum) scriptis permulta sibi sumpsit. Singulos locos afferre longum est, quamobrem locupletissimum Indicem Frid. Haase, in Op. Ed. Tom. III (apud Teubnerum, 1897) allegasse sufficiat, 7) Hic sapiens, quem Platonis de Timaeo deum opificem aedificatoremque (i. e. dyusoupydv) mundi Cic. (de Nat. D. I. 8, 18) appellat, creare dicitur. Cf, Plat, Tim. 29 A et 31 A, et Xen. Mem. I. 4, 7. 8) In Luciani Vera Hist. 115 Plato solus dicitur in urbe a se ficta