versa !) prudentia nihil imprudentius. Siquidem per¬
verse facit, qui sese non accommodet rebus praesen¬
tibus, foroque nolit uti”), nec saltem legis illius
convivialis meminerit, 7 770, 3 47:08), postuletque,
ut fabula jam non sit fabula. Contra, vere prudentis
est, cum sis mortalis, nihil ultra sortem sapere velle,
cumque universa hominum multitudine vel connivere
libenter, vel comiter errare !). At istud ipsum, in¬
quiunt, stultitiae est. Haud equidem inficias iverim,
modo fateantur illi vicissim hoc esse, vitae fabulam
agere.
16) Quid... tam’ perversum praeposterumve dici... potest? Cic.
pro Rab. Post. XIII. 37.
17) Ad. L'1,.92-(P.:02 D).
18) Ad. I. 10, 47 (P. 381 C).
19) Scite Ennianum illud (Cic. de Off. I. 16, 51) de homine erranti
comiter viam monstrante in suum usum convertit.
Caeterum illud, o Dii immortales, eloquarne, an
sileam? Cur autem sileam, cum sit vero verius? Sed
praestiterit fortassis in re tanta, Musas ex Helicone
accersere !), quas poëtae saepius ob meras nugas ad¬
vocare solent. Adeste igitur paulisper, Jovis filiae,
dum ostendo nec ad egregiam illam sapientiam ac
felicitatis, ut ipsi vocant arcem, aditum esse cui¬
quam, nisi STULTITIA duce. Jam primum illud in
confesso est, affectus omnes ad Stultitiam pertinere.